SUI GENERIS

SUI GENERIS
Coverfoto: Christine Beck
Grafikdesign: AL Page
Aufgenommen, gemischt und gemastert
in der Höhle des Löwen in Freiburg/Breisgau
von AL Page
© 2014 AL Page, alle Rechte vorbehalten

Rock. Auf Latein!

Entscheide dich für einzelne Songs oder gönn dir direkt das ganze Album.

Album

6.90€
1.19€

Einzelsong

Rebellulus
MP3
FLAC
Illis temporibus
MP3
FLAC
Ad te directa via
MP3
FLAC
Mainecoon
MP3
FLAC
Me effert
MP3
FLAC
Hic si adesses
MP3
FLAC
Rebellulus (editio acustica)
MP3
FLAC

Lyrics

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2014 AL Page, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

English version available on Little Rebel

+++

Convertes in noctes tuos dies
cum tu quoque feceris quod alii faciunt
caespites erunt rubri caelumque viridum
nullum intererit inter amicos hostesque

Id facis, habesne problemata? Id facis, tibi opus est?
Magis delectaris cum violas tuam animam
non inculcabo praecepta morum
sed nonne est via ducens de loco ubi es?

Speculum contemplare, quid conspicis?
Tuasne pugnas in te ipsum problemataque tua?
Es quem vocent rebellulus

Illecebris lucis mundi falsi adductus
multa vides oculis caecatis
persequens animas ebullies
quinam bello superfuit cum sciret se vinciri

Corpus vendes, vendes animam
adaequabis Plutonem
pare rationi, interdum contingit
non potes redimi ubi in eius manibus es

Vin animos tibi advertere, annon?
Debuisti eligere vias rationesque falsas
es quem vocent rebellulus

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2014 AL Page, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

+++

Puerulus eram, olim, annis octogesimis
non multa comprehendebam sed laetus eram
non multa habebam sed omnia quae mihi opus, illis temporibus
scholam adibam, multos amicis occurrebam
pediludium ludebamus muscas captabamus
interdum puellas classis concitabamus, haec omnia illis temporibus

Bene memor sum horum temporum
omnia praeterita nunquam reperienda

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
illis temporibus

Primus amor, prima basia, prima tragoedia
vultus meus vulnerosus pussulis quibusdam
prima cervisia, prima acta erotica
ex improviso veri viri nunc nascentes
diplomata accepimus, nos emancipant in incerta aliena
docti eramus sed opere vacabamus
Mel sponsa est et mater, Marc fascismi sectator
grex noster non iam valet

Omnia quae quaerebamus nunc reperimus
interdum tempora requiro illa tempora

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
illis temporibus

Utinam horologium retorquere possem
omnia darem ut illa revertantur illa tempora

Interea nonnulli militiam confecerunt patriae
optimus amicus cum eius triga conveniendus
viginti annos praeterierunt ad consilia perficienda
usque ad nostra tempora

Illis temporibus fortis ferox eram, illis temporibus mente caecatus
si solveres viaticum ad redeundum in praeterita ibi permanerem
ibi permanerem

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2014 AL Page, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

acoustic version available on BLUE

+++

Solus fui antequam tibi occurri
meum insigne manu mea, sapientia mea mente
ut nunquam reverter, nunquam intermitterem te anquirens
sursum verti ut te amplecterer
flumina sint torrida sit caelum canum desperatione
nunquam consistam longo itinere directo ad te

Impeditus erat sed quidnam relictum est?
Acquievi iis rebus ad quas pertinui
non perseveravi, mox erit tempestivum

Te directa via curro, ad te directa via venio
quam celerrime curro directa via in tua bracchia
ad te directa via

Iam diu exspectavi eam veram reparantem solam vitam
magnam operam dedi sed quonam modo veram reperire possem?
quod meo loco omnis vir faciat facturus sum

Me calcare, me pulsare, me tractare eo modo quo semper vis potes
me formare, me fingere, me necare, quaecumque facere vis potes
noli autem oblivisci me quodam die ad te venturum esse

Te directa via curro, ad te directa via venio
quam celerrime curro directa via in tua bracchia
ad te directa via

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2014 AL Page, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

English version available on Little Rebel ♦ acoustic version in Italian available on BLUE

+++

In eam incidi vespere diei Domini, loquentem
dum ego ibi sedeo stellas numerans
quarum una, quae optavissem, praestaret
quarum nulla volaret in profundum
eram affectus, magno timore affectus
ideo, quaerebam unam cui confiderem
mihi rettulit omnia sua gesta quas reliquit
mihi rettulit plus et plus cum nox praetervolaret

Mainecoon – re vera amo hanc virginem
Mainecoon – loquitur particulatim
forsan quodam die conspiciam eius venustatem
forsan quodam die conspiciet meum vultum, Mainecoon

Feles, canes, equos amat, odit mendacia falsa
amat compunctiones cutis coloratas quas conspicere nequeo
sed quae eam percommodam perfidamque reddunt
sunt haec verba ipsa quae mihi mittit media nocte
veram quaerens non talem inveni
si eam iterum petere possem, eam peterem
interdum mihi basia nocturna mittit
profecto eam amo eius vocem, eius verba

Mainecoon – re vera amo hanc virginem
Mainecoon – loquitur particulatim
forsan quodam die conspiciam eius venustatem
forsan quodam die conspiciet meum vultum

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2014 AL Page, all rights reserved

Madlen Roser backing vocals ♦ Patrick Sutter backing vocals ♦ AL Page drums, percussion, bass, guitars, backing vocals

+++

Quoties me telephonasti? Tinnire permisi
Quoties promisisti? Nunquam quicquam servavisti
Quid sensisti cum me violares et ludum lucrareris?
Non sola fuisti quae sanguinem lacrimaverit per totam noctem
nunquam erit bona finis si silentium in celebrationem vertis

Me effert, me facit bene agere, o deliciae, me effers
me effert maxime cum dicis te mentiri
te me osuram ad meam mortem
me effert

Ambo credimus veritatem sed alter perperam iudicat
conscientia non mordeor, non est quod timeam
quoties me adisti narrans me perperam iudicare
quoties consilium salubrius inisti
ut servares quem nunquam reperias
sola una es quae meum cor accelerat, nemo nisi tu

Me effert, me facit bene agere, o deliciae, me effers
me effert maxime cum dicis te mentiri
te me osuram ad meam mortem
tu me effers

Illa res simplex quam mihi dicis, ille motulus quo me afficis
ille risus lenis blandus quem tuo in pectore servas
haec omnia me reddunt amentem, haec omnia me efferunt

words Edgar Barwig ♦ music AL Page
© 2014 AL Page/ISTA, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

+++

Hīc si adesses tibi probarem quanto amore in te affectus essem
hīc si adesses tu sentires quantopere flagrans te desiderāssem
te amplectar et tua voce leni me pace compleres
hīc si adesses heros fortissimus essem qui tibi mundum totum expugnaret
hīc si adesses stella perlucida essem quae te e tenebris educeret
animam tuam contingerem toto pectore te amarem

Hīc si adesses omne tempus viverem quasi ultimum
quasi me sine mora moriturum cognovissem
hīc si adesses amorem iterum invenirem
vitam tuam margaritis ornarem, ita facerem
hīc si adesses, hīc si adesses

Verba numquam ab angelis audita tuis auribus insusurrarem
lectulum construerem quem spei lumen exoscularetur
oculos tuos inspicerem et flerem mihi beatus viderem cum hīc adesses

Hīc si adesses omne tempus viverem quasi ultimum
quasi me sine mora moriturum cognovissem
hīc si adesses amorem iterum invenirem
vitam tuam margaritis ornarem, ita facerem
hīc si adesses, hīc si adesses

Caelestia loca tibi tangerem stellasque caperem
solitudines relinquerem et ad lunam ascenderem
tibi oscula darem quae nemo numquam daret
hīc si adesses, hīc si adesses

words Anna-Maria Pfaff ♦ music AL Page
© 2018 AL Page, all rights reserved

all instruments and vocals by AL Page

also available on BLUE

+++

Convertes in noctes tuos dies
cum tu quoque feceris quod alii faciunt
caespites erunt rubri caelumque viridum
nullum intererit inter amicos hostesque

Id facis, habesne problemata? Id facis, tibi opus est?
Magis delectaris cum violas tuam animam
non inculcabo praecepta morum
sed nonne est via ducens de loco ubi es?

Speculum contemplare, quid conspicis?
Tuasne pugnas in te ipsum problemataque tua?
Es quem vocent rebellulus

Illecebris lucis mundi falsi adductus
multa vides oculis caecatis
persequens animas ebullies
quinam bello superfuit cum sciret se vinciri

Corpus vendes, vendes animam
adaequabis Plutonem
pare rationi, interdum contingit
non potes redimi ubi in eius manibus es

Vin animos tibi advertere, annon?
Debuisti eligere vias rationesque falsas
es quem vocent rebellulus